From 6b68f5fcb0dde449186def6c21a16278093d59c8 Mon Sep 17 00:00:00 2001 From: "Albert P. Marcello, III" Date: Fri, 22 Nov 2024 19:22:17 -0500 Subject: [PATCH] Update 11-22.txt --- web/www/horas/Latin/Sancti/11-22.txt | 16 ++++++++++++++++ 1 file changed, 16 insertions(+) diff --git a/web/www/horas/Latin/Sancti/11-22.txt b/web/www/horas/Latin/Sancti/11-22.txt index ce9c21b1f2a..4753473bbc3 100644 --- a/web/www/horas/Latin/Sancti/11-22.txt +++ b/web/www/horas/Latin/Sancti/11-22.txt @@ -34,12 +34,28 @@ Crédimus Christum * Fílium Dei verum Deum esse, qui sibi talem elégit fámula Nos sciéntes * sanctum nomen ejus, omníno negáre non póssumus.;;96 Tunc Valeriánus * perréxit, et signo quod accéperat, invénit sanctum Urbánum.;;97 +[Lectio1](rubrica 196) +@Commune/C6:Lectio1 + [Responsory1] R. Cantántibus órganis, Cæcília virgo in corde suo soli Dómino decantábat, dicens: * Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar. V. Biduánis et triduánis jejúniis orans, commendábat Dómino quod timébat. R. Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar. +[Lectio2](rubrica 196) +!1 Cor 7:32-35 +32 Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. +33 Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri; et divísus est. +34 Et múlier innúpta et virgo cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro. +35 Porro hoc ad utilitátem vestram dico, non ut láqueum vobis iníciam, sed ad id, quod honéstum est, et quod facultátem prǽbeat sine impediménto Dóminum obsecrándi. +!1 Cor 7:36-40 +36 Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua, quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri; quod vult fáciat: non peccat, si nubat. +37 Nam, qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc judicávit in corde suo, serváre vírginem suam, bene facit. +38 Ígitur et qui matrimónio jungit vírginem suam, bene facit; et qui non jungit, mélius facit. +39 Múlier alligáta est legi quanto témpore, vir ejus vivit. Quod, si dormíerit vir ejus, liberáta est; cui vult nubat, tantum in Dómino. +40 Beátior autem erit, si sic permánserit, secúndum meum consílium; puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeam. + [Responsory2] R. O beáta Cæcília, quæ duos fratres convertísti, Almáchium judicem superásti, * Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrásti.